- CAELESTINUSV
- CAELESTINUSVprius Petrus de Murrbon, dictus Eremita, Iserniâ in Aprutio oriundus, Ordinis Caelestinorum fundator, succesit Nicolao IV. post interregnum 2. ann. 3. mens. Vitae sanctitate inclitus. Caroli II. Siciliae Regis aliorumque suasu tiaram aegre admisit; asinô Aquileiam vectus, ubi coram 200000. hominum coronatus est. Sed a Cardinali Benedicto, fictâ per fraudem divinâ voce, Pontisicatu quintô mense exutus, et a deceptore hoc, qui Bonifacium VIII. se appellavit, vide ibi; in vinculis detentus, obiit A. C. 1295. Spondan. Bzovius. Platina in Caelestino. Ioh. Baleus in Caelst. act. l. 6. Cardin. d'Ailly in vita eius. Beunier. Caelestin. de Relig. Addo de Caelestinis, ab ipso institutis, quod reformati sunt hi Religiosi, ad regulam Benedicti, geruntque vestem candidam, cum icapulari nigro, et amplis largilque manieis. Ricbeliet. Vide quoque infra Morronensis ordo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.